#smrgSAHAF Tractatus de Paenitentia et de Extrema Unctione - 1942
Tractatum nostrum de sacramento paenitentiae et de ex- trema unctione ad alumnos iuvandos qui curriculum ad Licen- tiam in S. Theologia agunt conscripsimus¹. Quamvis brevitati et perspicuitati multum consulere voluerimus, sufficiens tamen dicendi spatium occupavimus ut fines, qui in votis erant, pro- sequi valeremus, ut scilicet sapientiam veterum theologorum, ae praesertim S. Thomae, pro posse nostro et operis natura traderemus, et simul recentiorum studiorum fructus non omitte- remus exhibere. Ordinem rerum servavimus qui expositioni dogmaticae veritatis magis convenire videbatur, ac proinde historicas quaestiones non uno seriptionis tractu, sed diversis in locis, prout res ferebat, distribuimus. Ita tamen factum est ut a minore ad maiorem determinationem historicarum conclu- sionum sit processum: primum enim ostendimus institutionem quamdam ecclesiasticam ad remissionem peccatorum post bap- tismum admissorum semper viguisse; deinde nullum ex p??- catis a venia Ecclesiae esse exclusum; atque peccatoribus om- nibus concessam aliquando esse absolutionem; tandem modum paenitentiae primis etiam temporibus exstitisse, a publica quae dicitur paenitentia distinctum, qui nomine privatae paeniten- tiae iure meritoque appelletur. Non illa igitur essentialis inve- nitur oppositio quam modernistae vulgabant, nostrum inter et antiquiorem Paenitentiae usum, sed naturalis et temporibus aptatus eiusdem rei progressus, sicuti solide demonstrarunt catholici auctores, Ad. d'Alès, B. Poschmann, K. Adam, P. Gal- tier, ut grati eos recentiores nominemus, quorum luminibus
(1) Iam anno 1928 hoc opus typis mandatum est ad usum privatum auditorum Pont. Universitatis Gregorianne.